# De Trinitate 25.1-21

Augustine, De Trinitate, 25.1 to 25.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/25.1

An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit Dominus, Abrahæ£ vero per se ipsum? At hoc a Stephano non quæramus: ipsum librum unde Stephanus ista narravit, interrogemus. Numquid enim quia scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Abraham (Gen. XII, 1); et paulo post, Et visus est Dominus Deus Abrahæ (ld. xv..., 1): propterea ista non per Angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat, Visus eat autem ei Deus ad ilicem Mambre, sedenti ad ostium tabernaculi aui meridie; et tamen consequenter adjungat, Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eunt 2; de quibus jain diximus (!d. Ivm, 1, 2). Quomodo enim poterunt isti, qui vel a verbis ad intellectum nolunt assurgere, vel facile se ab intellectu in verba præcipitant, quomodo poterunt explicare visum esse Deum in viris trihus, nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, Angelus ci locutus est, vel, apparuit; propterea dicere audebunt, Moysi quideln illam visionem ac vocem per angelum factam, quia ita scriptum est; Abrahæ autem, quia commemoratio angeli non est facta, per substantiam suam Deum apparuisse aL'luc sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ita legitur, cum immolandus lilius cius præciperetur3: Et factum eat post hæc verba, tenvit Deus Abraham, et dixit ad eurn: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem tibi dixero. Certe hic Deus, non angelus, commemoratus est. Paulo post vero ita se habet Scriptura: Extendens autem Abraham manum suam, sumpsit gladium, occidere I filium suum. Et vocavit eum angelus Domini de cælo, et dixit ei: Abraham, Abraham.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
