Latin
25.22 to 25.42
Augustine, De Trinitate 25.22-42
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit; Ecce ego. Et dixit: Ne injicias manum tuam super puerum, neque facias ei quidquam. Quid ad hoc respondetur? An dicturi sunt Deum jussisse ut occideretur Isaac, et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversum Dei præceptum, qui jusserat ut occideret, obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abjicicndus hic sensus est. Sed neque huic tam crasso I et abjecto ullum locum Scriptura esse permittit, continuo subjungens: Nunc enim cognovi quia times Deum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter Inc. Quid est, propter me; nisi propter eum qui occidi jusserat? Idem igitur Deus Abrahæ qui aur gelus, an potius per angelum Deus? Accipe sequentia: certe jam hic angelus manifestissime expressus est; attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham, et accepit arietem, et obtulit eum holocaustum pre lsaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est: sicut paulo ante quod dixit Deus per angelum, Nunc enim cognovi quia times Deum; non quia tunc Deus cogno •visse intelligendus est, sed egisse ut per Deum ipso Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad obediendum Deo usque ad immolationem unici filii: a illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit; ut ideo cognovisse diceretur, quia ipsum Abraham cognoscere fecerat, quem poterat latere fi. dei suæ firmitas, nisi tali expcrimento probaretur. Ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit: id est, quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait, Ut dicant hodie quod in monte Dominus visus eat. Ecce idem angelus Dominus dicitur: quare, nisi quia per angelum Dominus?