# De Trinitate 25.22-42

Augustine, De Trinitate, 25.22 to 25.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/25.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/25.22

Et dixit; Ecce ego. Et dixit: Ne injicias manum tuam super puerum, neque facias ei quidquam. Quid ad hoc respondetur? An dicturi sunt Deum jussisse ut occideretur Isaac, et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversum Dei præceptum, qui jusserat ut occideret, obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abjicicndus hic sensus est. Sed neque huic tam crasso I et abjecto ullum locum Scriptura esse permittit, continuo subjungens: Nunc enim cognovi quia times Deum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter Inc. Quid est, propter me; nisi propter eum qui occidi jusserat? Idem igitur Deus Abrahæ qui aur gelus, an potius per angelum Deus? Accipe sequentia: certe jam hic angelus manifestissime expressus est; attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham, et accepit arietem, et obtulit eum holocaustum pre lsaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte Dominus visus est: sicut paulo ante quod dixit Deus per angelum, Nunc enim cognovi quia times Deum; non quia tunc Deus cogno • visse intelligendus est, sed egisse ut per Deum ipso Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad obediendum Deo usque ad immolationem unici filii: a illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit; ut ideo cognovisse diceretur, quia ipsum Abraham cognoscere fecerat, quem poterat latere fi. dei suæ firmitas, nisi tali expcrimento probaretur. Ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit: id est, quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait, Ut dicant hodie quod in monte Dominus visus eat. Ecce idem angelus Dominus dicitur: quare, nisi quia per angelum Dominus?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
