# De Trinitate 26.1-24

Augustine, De Trinitate, 26.1 to 26.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.1

Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat, IV, 4); usque adeo parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Si ergo major mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, ct in tantum factum in quantum missum. Misit enim Filium suum factum ex muliere, per quem tamcn quia facta sunt omnia, non solum priusquam factus mitteretur, sed priusquam cssent omnia, eundem mittenti confitemur æqualem, quUm dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis, qua eum mitti oportebat, priusquam missus esset videri a Patribus potuit, cum cis angelica quædam visa demonstrarentur, quando nec jam missus sicut æqualis est Patri videbatur? Unde enim dicit Philippo, a quo utique sicut a caeteris, et ab ipsis a quibus crucifixus cst in carne videbatur, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis ne? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem; nisi quia videbatur, et non videbatur? Videbatur sicut missus factus fuerat, non videbatur sicut per eam omnia facta erant. Aut uude etiam illud dicit, Qui havet mandata mea et servat ea, ipse eat qui diliyit me; ei qui di. ligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. xiv, 9, 21); cum esset manifestus ante ocnlos bominum: nisi quia carnem, quod Verbum in plenitudine temporis factum erat, suscipiendam nostræ fidei porrigebat; ipsum autem Verbum per-quod omnia facta crant, purgata. per fidem menti contemplandum in æternitate servabat? CAPUT XX. —27. Mittens et missus æqualis. Filius cur dicitur missus a Patre. De missione Spiritus sancti, quomodo et a quo missus sit. Pater totius deitatis principiutn. Si autem sccundum hoc missus a Patre Filius dicitur, quia ille Pater est, ille Filius, nullo modo impedit ut credamus æqualem Patri csse Filium et consubstantialem et coæternum, et tamen a Patre missum Filium.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
