# De Trinitate 26.47-68

Augustine, De Trinitate, 26.47 to 26.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.47

atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est, non candor illius. Si autem major est, non ex ea manat: non enim vinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat, non est major quam illa: quia vero non obscuriias illius, sed candor illius est, non estminOr; æqualis est ergo. Neque hoc movere debet. quia dicta est manatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera: tanquam ipsa non sit omnipotens, sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur, Et cum sit una, omnia potest (Sap. VII, 25 27). Quis est autem omnipotens, nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur, a quo emanat. Sic enim expetitur 1 ab illo qui amabat eam et desiderabat. Emitte, inquit, illam de sanctis cœlis tuis, et mitte illam a sede magnitudinis tuæ, ut uecum sit, et mecum laboret (ld. IX, 10), id est, Doceat me laborare, ne laborem. Labores enim ejus virtutes sunt'. Sed aliter mittitur ut sit cum homine,;liter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas al! transfert, atque amicos Dei et Prophetas conatituit (Id. VII, 27), sicut etiam implet sanctos Angelos, et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem venit plenitudo temporis missa est (Galat. IV, 4), non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus, nisi in quantum consilium Patris annuntiabat, quod et ipsius erat; nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in Patribus et Prophetis: sed ut ipsum Verbum caro fieret, id est, homo fieret: in quo futuro revelato sacramento, eliam eorum sapientium atque sanctorum salus esset, qui priusquam ipse de virgine nasceretur, de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
