Latin
26.69 to 26.87
Augustine, De Trinitate 26.69-87
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim magnum victatis est sacramentum, quod manifestatum eat in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). -28. Ab illo ergo mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum; ab illo mittitur de quo natum est: mittit qui genuit, mittitur quod gcnitnm cst. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectæ in Deo animx rationalis. Non ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius: sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum; unde dicit, Exivi a Patre, et veni in hunc mundum (Joan. xvi, 28): vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, 'sicut dictum est, Mitte illam, ut mecUm sit, et mecum laboret. Quod ergo natum est ab æterno, aeternum est: Candor est enim lucis æternæ. Quod autem mittitur ex tempore, a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus cst, in plenitudine temporis, factus ex femina. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus cognoscere sapientiam Deum; quoniam lux lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (I Cor. 1, 31); ut verbum caro Meret, et babitaret in nobis (Joan. 1,5, 14). Cum autem ex tempore cujusque profectus mente percipitur,mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum: neque enim sensibiliter apparet, i I est, corporeis sensibus præsto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid æternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus: et omnium justorum spiritus, etiam adhuc in hac carne vivenlium, in quantum divina sapiunt, nun sunt in hoc mundo.