# De Trinitate 26

Augustine, De Trinitate, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26

Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare, ubi non angelus singulariter, nee viii pluralilcr, sed omnino Angeli dicunlur, per quos sermo non quilibet factus, sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat Deum dedi sse Moysi ad subjugandum populum Israel, sed tamen per Angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spirilui sancto reslilislis, sicut el patres vestri. Quem Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt cos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus nunc vos proditores et interfectores fuistis, qui accepistis legem in edictis Angelorum, nec custodistis (Act. VII, 51-53). Quid hoc evidentius? quid tanta auctoritate robustius? In cdictis quidem Angelorum lex illi populo data cst: sed Domini Jcsu Christi pcr cam disponebatur ct prænuntiabatur adventus; ct ipse lanquam Verbum Dei miro ct ineffabili modo crat in Angelis, in quorum edictis lcx ipsa dabatur. Uullc dicit in Evangelio, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Juan. v, 46). Pcr Angelos ergo tunc Dominus loquebatur, per Angelos Filius Dei, mcdiator Dei et hommum Iuturus ex sen1inc Abrahæ suum disponebat adventum, ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes sc reos, quos lex non impleta fecerat transgressores. Uudc ct Aposto-, lus ad Galatas dicit, Quid ergo lex? Transgressionis gratia posita est 1, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris (Calat. III, 19): hoc est dispositum pcr Angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem, sul per potestatem. Quod autcm non aliquem ex Angelis dicit mediatorem, scd ipsum Dominum Jesum Christum, in quantum hoo fieri dignatus est, habcs alio loco: Unus, inquit, Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Hinc illud Pascha in interfectione agni (Exod. xu): hinc illa omnia quæ de Christo venturo in carne atque passuro, sed et resurrecturo in lege figurantur, quae data est in edictis Angelorum, in quibus Angelis erat utique et Pa. ter, et Filius, et Spiritus sanctus; et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personæ Deus per illos figurabatur, etsi visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam, nun per substantiam, cui videndæ corda mundantur per hæc omnia quæ oculis videntur ct auribus audiuntur.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
