Latin
Book 3
Augustine, De Trinitate 27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed jam satis, quantum existimo, pro captu nostro disputatum et demonstratum est, quod in hoc libro susceperamus ostendere: constititque et probabilitate rationis quantum homo vcl potius quantum ego potui, ct firmitate auctoritatis quantum de Scripturis sanctis divina eloquia patucrunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnalioncm Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illæ ac species corporales pcr Angelos factæ sunt; sive ipsis loquentibus vcl agentibus aliquid cx persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus; sive assumentibus ex crea- Iura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus; quod genus significationum nec Prophetas omisisse, multis exemplis docet Scriptura. Superest igitur jam ut videamus, cum et nato per virginem Domino, et corporali specie sicut columba descendente Spiritu sancto (Matth. III, 16), visisque igneis linguis sonitu facto de caelo die Pentecostes post ascensionem Domini (Act. n, 1-4), non ipsum Dei Verbum per substantiam suam qua Patri æquale atqne coæternum est, nec Spiritus Patris et Filii per suam substantiam qua et ipse utrisque æqualis1 atque coæternus est, sed utique creatura I quae illis modis formari et existere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit, quid inter illas demonstrationes cl has proprictatcs Filii Dei et Spiritus sancti, quamvis per creaturam visibilem factas, intersit: quod ab alio volumine commodius ordiemur.