# De Trinitate 3.1-2-16

Augustine, De Trinitate, 3.1 to 3.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1-2

Expheat ad quid nssus sit Filius Dei: clnisto videlicet pro peccatoribus moriente persuadendum nobis ruisse imprimis et quantum nos dilexerit Deus, ct quales dilexerit. Opportune euam ut ad contemplandum Deum et cohaerendum Deo mundaremur, verbum in carne venisse. Ipsius morte una et simplici duplicem nostram solutam essc; ubi edisserit quemadmodum simplum Salvatoris nost duplo nostro concinat ad salutem, et dc perfectione numeri senarii, In quem numerum ipsa simpli ad duplum ramo deducitur, fusius agit. Docet colligi omnes ex mulus in unum per unum medialorem vitæ Christum, per quem solum vera fit animæ purgatio. Cæterum Filium Dei, quanquam missione factus sit minor propter formam servi quam suscepit, uon tamen ideo nanorem Patre secundum formani Dei quia ab ipso missus est: eamdemque de Spiritus sancti missione rationem esse demonstrat. PROŒMIUM. — 1. Scicutia Dci a Deo petenda. Scicnliam terrestrium cœlestiumque rerum magni æstimare solet genus humanum: in quo profecto meliores sunt qui huic scientiæ præponunt nosse semetipsos; landabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua, quain qui ca non respecta, vias sidcrum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cogniias tenet, ignorans ipse. qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Qui vcro jam evigilavit in Deum, Spiritus sancti calore excitatus, atque in ejus amore coram se viluit, ad cumque intrare volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in sc, invenique sc, suamque ægritudinem illius munditiæ contemperari non posse cognovit; flere dulcc habet, cumque deprecari, ut etiam atque etiam misereatur, donce exuat totam miseriam, et precari cum fiducia, jam accepto gratuito pignore salutis, per cjus unicum Salvatorem hominis et illuminatorem: hunc ita agentem I et dolentem scientia non inflat, quia charitas ædificat (t Cor. VII, ł ); præposuit enim scientiam scientiæ, praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum, et fastigia caelorum: et hanc apponendo scientiam, apposuit dolorem (Eccle.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
