# De Trinitate 3.1-19

Augustine, De Trinitate, 3.1 to 3.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1

Hinc itaque tertius hic liber sumat exordium, quousque secundus pervenerat. Cum enim ad id ventum esset, ut vellemus ostendere non ideo minorem Patre Filium, quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque Spiritum sanctum, quia et ab illo et ab illo missus in Evangelio legitur: suscepimus hoc quærere, cum illuc missus sit Filius, ubi erat, quia in hunc mundum venit, et in hoc mundo eral (Joan. i, 10); cum illuc etiam Spiritus sanctus, ubi et ipse erat, quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. i, 7): utrum propterea missus sit Dominus, quia ex occulto in carne natus est, ct de sinu Patris ad oculos hominum in forma servi tanquam egressus apparuit; ideo ctiam Spiritus sanctus, quia et ipse corporali specie quasi columba visus est (Matth. III, 16), et linguis divisis velut ignis (Act. II, 3): ut boc cis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spirituali secreto procedcre; quod Pater quoniam non fecit, tantummodo misisse, non eliam missus esse dictus sit. Deinde quæsilum est cur et Pater non aliquando dictus sit missus, si j er illas species corporales quæ oculis antiquorum apparuerunt ipso demonstrabatur. Si autem Filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur cum plenitudo temporis venit, ut cx femina nasceretur (Galat. IV, 4); quandoquidem et antea mittebatur, cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur, nisi cnm Verbum caro factum est (Joan. i, 14); cur Spiritus sanctus missus legatur, cujus incarnatio talis non facta est. Si vero per illas antiquas demonstrationes, nec Pater, nee Filius, sed Spiritus sanctus ostendebatur; cur etiam ipse nunc diceretur missus, cum illis modis et antea mitteretur. Dciudo subdivisimus, ut hæc diligentissime tractarentur, et tripartitam fecimus quæstionem, cujus una pars in secundo libro explicata est, duæ sunt reliquæ, de quibus deinceps disserere aggrediar.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
