# De Trinitate 3.124-145

Augustine, De Trinitate, 3.124 to 3.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.124

non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens ( Psal. CXLII, 2 ), in comparatione justitiæ qua æquabimur Angelis, ct gloriae quæ revelabitur in nobis. De rnorte autem animæ a morte corporis distinguenda, quid plura documenta commemorem; cum Dominus in una sententia evangelica utramque mortem cuivis facile discernendam posucrit, ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos ( MatA. VIII, 22 )? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat: sepultores autem ejus per infidelitatis impietatem 4 in anima mortuos intelligi voluit, quales excitantur cum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ( Ephes. v, 14). Detestatur autcm quamdam mortem Apostolus, dicens de vidua: Quæ autem in deliciis agit, vivens mortua eat ( 1 Tim. v, G ). Anima igilur jam pia, quae fuit impia, propter justitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem5 carnis et sanguinis, quodam in loco in Scripturis etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus quidem, inquit mortuum eat propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hæc viia ex fide facta est; quoniam justus ex fide vivit ( Rom. I, 17 ). Sed quid sequitur? Si autem Spiritus ejus qai suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra pcr inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10. ii ). ti. Huic ergo duplx morti nostræ Salvator noster impendit simplam suam: ct ad faciendam utramque resuscitationem nostram, in sacramento et exemplo præposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tanquain spiritu mortuo in interiore homine renovari opus esset, et tanquam resipiscendo ad vitam justitiæ revocari: sed indutus carne mortali, et sola moricns, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
