# De Trinitate 3.17-2-37

Augustine, De Trinitate, 3.17 to 3.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17-2

Cujus ægritudini congrucndum est: ut si quandointeriora spirtualia accommodatius distinguere atque facilius insinuare conamur, de corporalibus exterioribus similitudinum documenta capiamus. Sensu igitur corporis exterior bomo præditus sentit corpora: et iste sensus, quod facite advertitur, quinquepartitus est; videndo, audiendo, olfaciendo, gnstando, tangendo. Sed et multum est, et non nccessarium, ut omnes hos quinque sensus id quod qu.frimus interrogemus. Quod enim nobis unus corum renuntiat, etiam in caeteris valet. Itaque potissimum testimonio utamur oculorum. Is enim sensus corporis maxime excellit, et est visioni mentis pro sui generis diversitate vicinior. CAPUT II. — 2. Trinitas quœdam in visione. Tria quæ invisione sunt, natura sua differre. Quomodo ex re visibili gignatur visio, seu imngo ejus rui quae videtur. Exemplo clarius res demonstratur. Quomodo tria illa in unum coeunt. Cum igitur aliquod corpus vidcmus, hæc tria, quod facillimum est, consideranda sunt et dignoscenda. Primo, ipsa res quam videmus, sive lapidem, sive aliquam flammam, sive quid aliud quod videri oculis poiest; quod utique jim esse polcrat, et antequam viderctur: deindc, visio, quæ non crat priusquam rem illam objectam sensui sentiremus: tertio, quod in ea re quæ videtur, quamdiu videtur sensum detinet oculorum, id est, animi intentio. In bis igitur tribus, non solum est manifesta distinctio, sed ctiam discreta natura. Primum quippe illud corpns visibile longe alterius naturæ est, quam sensus oculnrunl, quo sibimet incidente fit visio. Ipsaque visio quid aliud, quam sensus ex ea re quæ sentitur informatus apparet? Quamvis re visibili detracta nalla sit, nec ulla omnino esse possit talis visio, si corpus non sit quod videri queat: nullo modo tamen ejusdem substantiæ est corpus quo formatur sensus oculorum, cum idem corpus videtur, et ipsa forma quæ ab eodem imprimitur sensui, quæ visio vocatur.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
