# De Trinitate 3.17-39

Augustine, De Trinitate, 3.17 to 3.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17

i, 18); dolorem pcregrinationis suae ex desiderio patriæ suæ, et conditoris ejus beati Dei sui. In boc genere hominum, in familia Christi tui, Domine Deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo re. spondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6), sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum, non veritas tua, quam repellendo resiliunt, et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum: et quid est cor meum, nisi cor humanum? Sed hoc oro Deum cordis mei, ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in bas litteras, scd inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit, unde mihi, quamvis projecto a facie oculorum suorum ( Psal. xxx, 23 ), ct de longinquo redire conanti', per viam quam stravit humanitate a divinitas Unigeniti sui, aura veritatis ejus aspergitur. Quam ill tautum licet mutabilis haurio, in quantum in ea nibil mutabile video, nec locis et temporibus, sicut corpora; nec solis temporibus et quasi locis, sicut spirituum nostrorum cogitationes; nec solis temporibus, et nulla vel imagine locorum, sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in æternitate, nec in veritate, nec in voluntate: quia æterna ibi est verius, æterna charitas; et vera ibi est charitas, vera æternitas; et chara ibi est aeternitas, chara veritas. CAPUT PRIMUM. — i. Per agnitionem infirmitatis nostræ perficimur. Verbum incarnatum tenebras nostra. pellit Sed quoniam exsulavimus ab incommu. tabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus, at non etiam in istis mutabilibus et temporalibus æternitatem, veritatem, beatitudinem quærere.. mus ( nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus); missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostrae, quibus admoneremur non hie esse quod quaerimus, sed illuc ab ista esse redeundum, unde nisi penderemus, hic ea non quæreremus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
