Latin
3.197 to 3.218
Augustine, De Trinitate 3.197-218
Unproofread scanNot analysed yet
nec nulla pars alia, qux dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo ejus unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eumdem senarium. Cujus perfectionem nobis sancta Scriptura commendat, in eo maxiine quod Deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Et sexta ætate generis humani, Filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dci. Ea quippe nunc ætas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur ætatibus, sive in divinis Litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima ætas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde sccunda usque ad Abrabam: et deinceps, sicnt Matthaeus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum (Matth. I, 17). Quae tres ætates conjunctæ illis duabus, quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas Domini, quæ nunc agitur usque ad occultum temporis linem. Hunc senarium numerum quamdam temporis gerere figuram, etiam in illa ratione tripartitæ dis/ tributionis agnoscimus. qua unum tempus computamus anie Legem; alterum, sub Lego; tertium, sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accepimus: ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati, ab universa, non solum animæ, verum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intelligitur illa mulier in typo Ecclesias a Domino sanata et erecta, quam curvaverat infirmitas alligante satana. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox Psalmi: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Hæc autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni, et hoc sexies.