Latin
3.20 to 3.36
Augustine, De Trinitate 3.20-36
Unproofread scanNot analysed yet
Jam enim quæsitum atque tractatum est, in illis antiquis corporalibus formis et visis, non tantummodo Patrem, nec tantummodo Filium, nee tantummodo Spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter Dominum Deum qui Trinitas ipsa intelligitur, aut quamlibet ex Trinitate personam, quam lectionis textus iudiciis circumstantibus significaret. CAPUT PRIMUM. —4. Quid deinceps dicendum. Nunc ergo primum quaeramus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus: an Angeli, qui jam erant, ita mittebantur, ut cx persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usnm ministerii sui; aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt 1, mutantes atque vertentes in species quas vellent, accommodatas atquo aptas actionibus suis, secundum attributam sibi a Creatore potentiam. Qua quæstionis parte, quantum Dominus dederit, pertractata, postremo videndum erit id quod institueramus inquirere, utrum Filius et Spiritus sanctus et antea mittebantur; et si ita est, quid inter illam missionem et eam quam in EvangeLo legimus distet: an missus non sit aliquis eorum, nisi cum vel Filius factus est ex Maria virgine, vel cum Spiritus sanctus visibili specie, sive in columba, sive. in igneis linguis apparuit (Supra, lib. i, cap. 7, n. 43). 5. Sed fateor excedere vires intentionis meæ, utrum Angeli manente spirituali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes, assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus, quod sibi coaptatum, quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales, etiam ipsas veras, sicut aqua vera in verum vinum conversa est a Domino (Joan. II, 9): an ipsa propria corpora sua transforment in quod voluerint, accommodate' ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit, ad præsentem quaestionem non pertinet.