# De Trinitate 3.38-47

Augustine, De Trinitate, 3.38 to 3.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.38

Corpus cnim visum I in sua natura separabile est: sensus autem qui jam crat in animante, etiam priusquam viderct quod videre posset, cum in aliquid visibile incurreret, vel visio quae fit in sensu ex visibili corpore, cum jam conjunctum est et videtur; sensus ergo vel visio, id cst sensus formatus extrinsecus ad animantis naturam pertinet, omnino aliam quam est illud corpus quod videndo sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit, sed ut visio sit. ' Nam sensus et ante objectumrei sensibilis nisi c;sct in nobis, non distaremus a cæcis, dum nihil videmus, sive in tenebris, sive clausis luminibus. Hoc autem distamus, quod nobis inest et non videntibus, quo videre possimus, qui sensus vocatur: illis vcro non inest; nec aliunde, nisi quod eo carent, caeci appellantur. Itemque illa animi intentio, quæ in ea re quam videmus sensum tenet, atque utrumque conjungit, non tantum ab ea re visibili natura differt; quandoquidem iste animus, illud corpus est: sed ab ipso quoque sensu atque visione: quoniam solius animi est hæc intentio: sensus autem ocnloium non ob aliud sensus corporis dicitur, nisi quia et ipsi oculi membra sunt corporis: et quamvis non sontiat corpus exanime, anima tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporcum, et idem instrumentum sensus vocatur. Qui etiam passione corporis, cum quisque excæCatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et ejus intentio, luminibus amissis, non babeat quidem sensum corporis quem videndo extrinsecus corpori adjungat atque in eo viso figat aspectum, nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu, nee perire potuisse, nee minui. Manet enim quidam videndi appetitus integer, sive id possit fieri, sive non possit. Hæ igitur tr in, corpus qnod vidctur, et ipsa visio, et quæ utrumque conjungit intentio, manifesta sunt ad dignoscendum, non solum propter propria singulorum, vcrum etiam propter differentiam naturarum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
