Latin
3.48 to 3.60
Augustine, De Trinitate 3.48-60
Unproofread scanNot analysed yet
At que in his cum sensus non procedat ex corpore illo qnod videtur, sed ex corpore sentientis animaniis, cui anima suo quodam miro modo contemperatur: tameD ex corpore quod videtur gignitur visio, id est, sensus ipse formatur; ut jam non tantum sensus qui etiam in tenebris esse integer potest, dum est incolumitas oculorum, sed ctiam sensus informatus sit, quæ visio vocatur. Gignitur ergo ex re visibili visio, sed non ex sola, nisi adsit et videns. Quocirca ex visibili et vidente gignitur visio, ita sane ut ex vidente sit sensus oculorum, et aspicientis atque intuentis intentio: illa tamen informatio sensus, quae visio dicitur, a solo imprimatur corpore quod videtur, id est, a re aliqua visibili: qua detracta, nulla remanet forma quæ inerat sensui, dum adesset illud quod vidcbatur: sensus tamen ipse remanet qui crat et priusquam aliquid sentiretur; velut in aqua vestigium tarndin est, donec ipsum corpus quod imprimitur inest; quo ablato nullum erit, cum remaneat aqua, quae crat et antequam illam formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod sensum gignat res visibilis: gignit tanien formam vclut similitudinem suam, quæ fit in sensu, cum aliquid videndo sentimus. Sed formam corporis quod videmus, clformam quae ab illa in sensu videntis fit, per eumdem sensum non discernimus; quoniam tanta cohjunctiQ est, ut non pateat discernendi locus. Scd ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire, nisi fieret in sensu. nostro aliqua similitudo conspecti corporis. Neque enim cum annulus ceræ imprimitur, ideo nulla imago facta est, quia non discernitur, nisi cum fuerit separata. Sed quoniam post ceram separatam mapet quod factum est ut vidcri possit, propterea facile persuadetur, quod inerat jam ceræ forma impressa ex annuto et antequam ab illa separaretur.