Latin
4.164 to 4.181
Augustine, De Trinitate 4.164-181
Unproofread scanNot analysed yet
Omne quo ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum crit, atque ad fruendum amantibus præsto erit; et quod est omnino bcatissimum, ita semper roro certum erit. Nunc vero fecerunt quidem' sibi pbilosophi, sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, ut quasi propria virtute possent, quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet vivere ut vellent. Sentiobant enim aliter beatum esse neminem posse, nisi habendo quod vellet, et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque vitam qua dcleclatur, et. ideo beatam vocaL, vellet sic esse in sua potestate, ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret, quamvis eas vclit possitque tolerare si patitur? Quis velit in tormentis vivere, etiam qui potest in eis per patientiam tenendo justitiam laudabiliter vivere? Transitura cogitaverunt hæc mala, qui ea pertulerunt, vel cupiendo habere, vel timendo amittere quod amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria mala, ad bona permanbura fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt, etiam cum sunt in transitoriis malis, per quae ad bona non transitura perveniunt. Sed qui spe beatus est, nondum beatus est: exspectat namque per pltieDtiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui vero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur, quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus veracher, sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est, quia miserior esset, si etiam impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur, quæ nollet pati in suo corpore, nec tunc quidem beatus habendus est, quoniam non vivit ut vult. Ut enim alia omittam, quae corpore illæso ad animi pertinent offensiones, sine quibus vivere vellemus, ei sunt innumerabilia; vellet utique si posset ita salvum atque incolume habere corpus, et nullas ex eo pati moleslias, utid haberet in potestate, aut in ipsius incorruptione corporis: quod quia non habet, ac pendet in incerto2, profecto non vivit ut vult.