# De Trinitate 4.207-222

Augustine, De Trinitate, 4.207 to 4.222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.207

Ille quippe beate vivit, quod jam superius diximus, et astruendo satis fiximus, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult. Nemo autem male vult immortalitatem, si ejus humana capax est Deo donante natura:cujus si non capax est, nec beatitudinis capax est. Ut enim horno beate vivat, oportet ut vivat. Quem porro morientem vita ipsa deserit, beata vita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem deserit procul dubio, aut volentem, aut neutrum. Si nolentem, quomodo beata vita est, quae ita cst in voluntate, ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid volendo nec habendo, quanto minus est beatus qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata vita nolens deseritur, quando ei nulla vita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur, quo sit misera (propterea enim beata vita discedit, quoniam tota vita discedit), miser est talnen, quamdiu sentit, quia scit se nolente2 consumi propter quod caetera et quod prae cæteris diligit. Non igitur potest vita et beata esse, et nolentem deserere.: quia beatus nolens nemo fit; ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit, quae si nolenti praesto esset miserum iaceret? Si autem volentem deserit, etiam sic quomodo beata vita erat, quam perire voluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati; id est, eum deseri a beata vita, cum per mortem deserit tota vita, nec nolle nec velle, ad utrumque enim parato et aequo corde I consistere. Sed nec ista bcala cst vita, quae talis est, ut quem beaturo facit, amore ejus indigna sit. Quomodo enim est beata vita, quam non amat beatus? Aut quomodo amatur, quod utruM vigeat, an pereat, indifferenter accipitur?Nisi forto virtutes, quas propter solam beatitudinem sic amamus, persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinen, non amemus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
