# De Trinitate 4.223-240

Augustine, De Trinitate, 4.223 to 4.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.223

Quod si faciunt, etiam ipsas utiqne amare desistimus, quando illam propter quam solam istas amavimns, non amamus. Deinde quomodo crit vera tam ilia perspecta tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes Iromines velle, si ipsi qui jam beali sunt, beati esse nee nolunt, nec volunt? Aut si volunt, ut veritas clamat, ut natura compellit, cui summe bonus et immutabiliter beatus Creator indidit hoc; si volont, inqoam, heati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nee nisi viventes beati esse possunt: nolunt igitur perire quod vivunt. Immortales ergo esse volunt, quicumque vere beati vel sunt vel esse cupiunt. Non autem vivit beate, cui nun adest quod vult: nullo modo. igitur esae poterit vila veraciter beata, nisi fuerit sempiterna. CAPUT IX. — i2. Nou humanis, argumentationibus, sed fidei auxilio dicimus beatitudinem futuram esse vere sempiternam. Ex Filii Del incarnatione credibilis fit immortalitas beatitudinis. Hanc utrum capiat humana natura, quam tamen desiderabilem confitetur, non parva quæstio est. Sed si fides adsit, quae inest eis qnibus dcdit potestatem Jesus filios Dei fieri, nulla quapstio est. Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes, vix pauci magno præditi ingenio, abundantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt. Cui tamen animæ beatam vitam non invenerunt stabilem, id est veram: ad miserias eam quippe vitæ hujus etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia, et animam purgatam in sempiterna beatitudine ' sine corpore collocandam putaverunt, talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt, ut hanc de anima sententiam suam ipsi rcdarguant: quod hic longam est demonstrare, sed in libro duodecimo de Civitate Dei, satis a nobis est, quantum arbitror, explicatum (Cap.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
