Latin
4.257 to 4.261
Augustine, De Trinitate 4.257-261
Unproofread scanNot analysed yet
stati cuncta æqualiter subjacent; sed sanandae nostræ miseriae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim tam nccesMrium fuit ad erigendam spem nostram, mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abjectas, ab immortalitatis desperatione liberandas, quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet Deus, quantumque diligeret? Quid vero hujus rei tanto isto indicio manifestius atque præclarius, quam ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis pro nobis accipiens quod non erat, præter suæ naturae detrimentum *,nostrae dignatus inire consortium, prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret; ac sic jam credentibus quantum nos diligat Deus, et quod desperabamus jam sperantibus, dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, imo præcedentibus et malis meritis nostris, indebita Jargitate conferret?