# De Trinitate 4

Augustine, De Trinitate, Book 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4

Sed qui forte adverterint quod commemorabo, non ita in hac inquisitione laborabunt. Plerumque cum diuscule attenderimus quæque luminaria, ct deinde orulos clauserimus, quasi versantur in conspectu quidam lucidi colorcs varie sese commutantes, ct minus minusque fulgentes, donee omnino dcsistant: quos intelligendum cst reliquias esse formae illius qurc facta erat in sensu, cum corpus lucidum videretur, paulatimque et quodam modo gradatim deficiendo variari. Nam et insertarum fenestrarum cancelli, si eos forte intuebamur, sæpe in illis apparuere coloribus: ut manifestum sit, hanc affectionem nostro sensui ex ea re quæ videbatur impressam. Erat ergo etiam cum. videremus, et illa crat clarior et expressior; sed multum conjuncta cum specie rei ejus quæ cernebatur, ut discerni omnino non posset; et ipsa crat visio. Quin eliam cum lucernæ flammula modo quodam divaricatis radiis oculoruni quasi geminatur, duro visiones flunt, cum sit res una quae videtur. Singillatim quippc afficiuntur idem radii de suo quisque oculo emicantes, dum non sinuntur in iilud corpus intuendum pariter conjuncteque concurrere, ut unus flat ex utroque contuitus. Et ideo si unum oculum clauserimus, non geminum ignem, sed sicuti cst unum videbimus. Cur autem sinistro clauso illa species dcsinit vidcri quæ ad dextrum crat, vicissimque dextro clauso illa intermoritur quae ad sinistrum erat, et longum cst et rei præsenti non necessarium modo quærercatque disserere.Quod enim ad susceptam quæstionem satis est; nisi fieret in sensu nostro quædam imago simillima rei ejus quam cernimus, non secundum oculorum numerum flammæ species gcminarctur, cum quidam cernendi modus adhibitus fuerit, qui possit concursum separare radiorum. Ex uno quippe oculo quolibet modo deducto, aut impresso, aut | imorto, si alter clausus est, dupliciter videri aliquid ł quod sit unum nullo pacto potest.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
