Latin
42.103 to 42.120
Augustine, De Trinitate 42.103-120
Unproofread scanNot analysed yet
Et secundum hanc distributionem qua vir ponitur mens, sensus v cro corporis mulier, videntur apte omnia convenire, si considerata lractentur: nisi quod in omnibus bestiis et-volatilibus scriptum est non esse inventum viro adjutorium simile illi, et tunc est ei mulier facta de latere (Gen. II, 20- 22). Propter quod ego non putavi pro mułiere sen. sum corporis esse ponendum, quem videmus nobis et bestiis esse communem; sed aliquid volui quod bestiae non haberent: sensumque corporis magis pro serpente intelligendum existimavi, qui legitur sapienlior omnibus pecoribus terrae (Id. III, 1). In eis quippe naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus -esse communia, vivacitate quadam sensus excellit: non ille de quo scriptum est in Epissola quæ est ad Hebræos, ubi legitur, perfectorum esse solidum cibum, qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (Hebr. v, 14); illi qu! ppe sensus naturae rationalis sunt ad intelligentiam pertinentes: sed iste sensus quinquepartitus in corpore, per quem non solum a nobis, verum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur. accipiendum sit, 21. Sed sive isto, sive illo, sive aliquo alio modoquod Apostolus virum dixit imaginem et gloriam Dei, mulierem autem gloriam viri (I Cur. XI, 7); apparet tamen cum secundum Deum vivimus, mentem nostram in invisibilia- ejus intentam, ei ejas aeternitate, veritate, charitate, proCcienter debere formari: quiddam vero rationalis intentionis nostræ, hoc est ejusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum, sine quo hæc vitæ non agitur, dirigendum; non ut conformemur I huic saeculo (Rom. XII, 3), finem constituendo in bonis talibus, et in ea detorquendo beatitudinis appetitum; sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter iacimus, æternorum adipiscendorum contemplatione iaciamus, per ista transeuntes, illis inhærentes. CAPUT XIV. -Inter sapientiam et scientiam quid distet.