# De Trinitate 42.121-141

Augustine, De Trinitate, 42.121 to 42.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.121

Cultus Dei, amor ejus. Quomodo per sapientiam fiat cognitio intellectualis rerum ælernarum. Habet enim et scientia modum suum bonum, si quod in ea inflat vel inflare assolet, aeternorum charitate vincatur, quae non inflat, sed, ut Icimus, ædificat (ICor. VIII, 1 ). Sine scientia quippe nec virtutes ipsae, quibus recte vivitur, possunt haberi, per quas haec vita misera sic gubernetur, ut ad illam quae vere beata est, perveniatur æternam. Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiæ, haec scientiae deputatur. Quamvis enim et illa quae sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, Nunc scio ex parte, tune autem cognoscam sicut et cognitus sum (Id. XIII, 12 ); quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum erit præmium summum: tamen ubi dicit, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo sciantiæ secundum eumdem Spiritum (Id., XII, 8); hæc utique doo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, etunde possit utrumque dignosci. Verum Scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem saneto viro loquente: Ecce piela. est sapientia; abstinere autem a malis eat.cientia ( Job XXVIII, 28 ). In hac differentia intelligendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quæ græce dicitur θεοσέεια. Nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus græcis. Et quid est in æternis excellentius quam Deus, cujus solius immUtabilis est natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus cum videre, credimusque et sparamus nos esse visuros; et quantum proficimus videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem in manifestatione? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12 ): hoc etiam quod Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
