# De Trinitate 42.175-184

Augustine, De Trinitate, 42.175 to 42.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.175

Denique cur de solis rebus intelligibilibus id Seri potest, ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam ł etiamsi ejus ignaros est? Cur boc facere de rebus sensibilibus nullas potest, nisi quas islo vidit in corpore constitutus, aut eis quae noverant indicantibus credidit, seu litteris cujusque, seu verbis? Non enim acquiescendum est eis qui Samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla quae fuerat expertus I, cum hic alio jam fuisset in corpore: et alios nonnullos narrant alii, ejusmodi aliquid in suis mentibus passos: quas falsas fuisse memorias, quales pierumque experimur in somnis, quando nobis videmur reminisci quasi egerimus aut viderimus, quod nec egimus omnino nec vidimus; et eo modo affectas esse illorum mentes etiam vigilantium, instinctu spirituum malignorum atque fallacium, quibus curae est de revolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos homines firmare vel serere, ex hoc conjici potest, quia si vere illa recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus viderant, multis ac pene omnibus id contingeret: quandoquidem ut de vivis mortuos, ita de mortuis vivos, tanquam de vigilantibus dormientes, et de dormientibus vigilantes, siue cessatione Geri suspicantur. is. Si ergo hæc est sapiendae et scientiae recta distinctio, ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis; ad scientiam vero, temporalium rerum cognitio rationalis: quid cui præponendum sive postponendum sit, non est difficile judicare. Si autem alia est adhibenda discretio, qua dignoscantur haec duo, quae procul dubio distare Apostolus docet, dicens, Alii datur quidemper Spiritum sermo sapientiæ, alli sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum; tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus evidentissima differentia est, quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeponendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae sunt exteriori hominis, et ab eis quae communia cum pecoribus babemus introrsum ascendere cupieutibus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
