# De Trinitate 42.18-34

Augustine, De Trinitate, 42.18 to 42.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.18

Sed quia sexu corporis distat aviro, rite potuit in ejus corporali velamento figurari pars illa rationis, quæ ad temporalia gubernanda deflectitur; ut non maneat imago Dei, nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhærescit I, quam non solum masculos, sed etiam feminas habere manifestum est. CAPUT VIII. — iS. Deflexus ab imagine Dei. Ergo in corum mentibus communis natura cognoscitur; in corum vero corporibus ipsius unius mentis disti ibutio figuratur. Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes, unde incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, ubi homo interior jam possit agnosci. Qui eliam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est, immodcrato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente sibi capite suo, id est, non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi virili portione, inveteratur inter inimicos suos ( Psal. vi, 8) virtutis invidos da;mones cum suo principe diabolo: aeternorumque illa visio ab ipso etiam capite cum conjuge vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum ejus non sit cum illo (Psal. XXXVII, 11); ac sic ab illa illustratione veritatis ambo nudati, atque apertis oculis ' conscientiæ ad videndum quam inhonesti atque indecori remanserint, tanquam folia dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona verba contexunt, ut male viventes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam ( Gen. III). CAPUT IX.— 14. Sequitur de eodem argumento. Potestatem quippe suam diligens anima, a communi universo ad privatam partem prolabitur: et apostatica illa superbia, quod initium peccati dicitur ( Eccli. x, 15), cum in universitate creaturæ Deum rectorem secuta, legibus ejus optime gubernari potuisset, plus aliquid universo appetens, atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in curam partilem truditur, et sic aliquid amplius concupiscendo minuitur;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
