# De Trinitate 42.185-188

Augustine, De Trinitate, 42.185 to 42.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.185

antequam ad cognitionem rerum intelligibilium atque summarum quæ sempiternae sunt veniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus, si possumus, aliquam Lrinilatem, sicut inveniebamus in sensibus corporis, et in iis quae per eos in animam vel spiritum nostrum imaginaliter intraverunt; ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu, intus corporum similitudines haberemus impressas memoriæ, ex quibus cogitatio formaretur, tertia voluntate utrumque jungente: sicut formabatur foris acies oculorum, quam voluntas, ut visio fieret, adhihebat rei visibili, et utrumque jungebat, etiam illic ipsa se allmovens tertiam. Sed non est hoc coarctandum in hunc librum, ut in eo gui sequitur, si Deus adjuvent, convenienter possit Inquiri, et quod inventum fuerit explicari.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
