Latin
42.76 to 42.90
Augustine, De Trinitate 42.76-90
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim in illo manifesto conjugio duorum hominum qui primi facti sunt, non manducavit serpens de arbore vetita, sed tantummodo manducandum persuasit: mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manduca verunt; quamvis cum serpente sola locuta, et ab eo sola seducta sit (Gen. III, 1-6 ):ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et dignoscitur, occulto quodam secretoque conjugio carnalis, vel, ul ita dicam, qui in corporis sensus intenditur, sensualis'animae motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientiae. Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur: aeterna vero et incommutabilia spiritualia ratione sapientiae intelliguntur. Rationi autem scientiæ appetitus vicinus est: quandoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur, ratiocinatur ea quae scientia dicitur actionis; si bene, ut eam notitiam referat ad finem summi boni; si autem male, ut qis fruatur tanquam honis talibus in quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni mentis, quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi vivacitate versatur, carnalis ille sensus vel animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, id est tanqwam beno quodam privato et proprio, non tanquam publico atque communi quod est incommutabile bonum, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno prohibito manducare est. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superioris vero auctoritate consilii ila membra retinentur, ut non exhibeantur iniquitatis arma peccato (Rom. vi, 13); sic habendum existimo velut cibum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensione I male utendi rebus quoe per sensum corporis sentiuntur, ila dccernitur quodcumque peccatum, ut si potestas sit, etiam corpore compleatur; intelligenda est illa mulier dedisse viro suo secum simul edendum illicitum cibam. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam efficaciter perpetrandum mente decerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, malæ actioni cedat et serviat.