# De Trinitate 42.91-102

Augustine, De Trinitate, 42.91 to 42.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.91

Nec sane, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda I tenens tamen ct volvens libenter quae statim ut anigcrunt animum respui debuerunt, negandum est esso peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, atque dicendum, Dimitte nobis debita nostfa: faciendumque quod sequitur, atque in oratione jungendum, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ( Matth. vi, 12). Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus se continuo debe. ret avertere cogitatio, libenter sola pascatur, nec facicnda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari: absit hoc credere. Hac quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi hæc quae sine voluntate operandi, std tamen cuin voluntate animum talibus oblectandi, sofius cogitationis sentiuntur esse peccata per Mediatoris gratiam remittantur. Hæc itaqoe disputatio qua in mente uniuscujusque hominis quæsivimus quoddam rationale conjugium contemplationis et actionis, officiis per quædam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, salva illios veritatis historia, quam de duobus primis hominibus, viro scilicet ejusque muliere, de quibus propagatum est genus humanum, divina tradit auctoritas, ad hoc tantummodo audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei viro tantum tribuendo, non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum, aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quæreretur. CAPUT XIII. — 20. Opinio eorum qui viro mentem, muliere sensum corporis significari senserunt. Nee me fugit, quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicæ fidei et divini eloquii tractatores, cum in homine uno, cujus universam animam bonam quCmdam paradisum esse senserunt, duo ista reqnirerent, virum mentem, mulierem vero dixisse corporis sensum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
