Latin
43.1 to 43.18
Augustine, De Trinitate 43.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
In hujus perplexitate quaestionis, adjuvante Domino primum quaerendum est, utrum Pater. an Filius, an Spiritus sanctus; an aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum, sicut dicitur Deus unus et solus, id est, ipsa Trinitas per illas creaturae formas Patribus apparuerit. Deinde, quodlibet horum inventum visumve fuerit, utrum ad boc opus tantummodo creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspecli-. bus: an Angeli, qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, in usum ministerii sui, sicut cuique opus esset; aut ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes secundum attributam sibi a Crenlore potentiam. Postremo videbimus id quod quærere institueramus, utrum Filius et Spiritus sanctus et antea mittebantur; et, si mittebantur, quid inter illani missionem, et eain quam in Evangelio legimus, distet: an missus non sit aliquis eorum, nisi cum vel Filius factus esset es Maria virgine, vel cum. Spiritus sanctus visibili specie sive in columba, sive in igneis linguis apparuit (a). CAPUT VIII. —14. Tota Trinitas invisibilis. Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam Ycrbi Dei atque Sapientiam, qnae in se ipsa manens innovat omnia, quem unicum Dei Filium dicimus, non solwm mutabilem, verum etiam visibilem esse putaverunt. IIi enim multum crassum cor divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippecum sit substantia spiritualis, cumque etiam ipsa facta sit, nec per alium fieri poluerit, nisi per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nibil (Joan. . I, 5) quamvis sit mutabilis, non est tamen visibilis; quod illi de Verbo ipso atque ipsa Dei Sapientia, per quam facia est anima, crediderunt;