# De Trinitate 43.109-128

Augustine, De Trinitate, 43.109 to 43.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.109

Hic autem ubi scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Adam, cur non ipsa Trinitas intelligatur, nihil dici potest. Similiter etiam quod scriptum est, Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, non est apertum, utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae, an et aliquid oculis ejus apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est, Et visus eat Dominus Abrahæ, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 1,7). Sed nec ibi expressum est, in qua specie visus sit ei Dominus; aut utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant Filium visum esse Abrahæ, quia non scriptum est, Visus est ei Deus; sed, Visus eat ei Dominus. Tanquam enim proprie videtur Filius Dominus vocari, dicente Apostolo, Nam et si sunt qui dicuntur dii ame in cælo sive in terra, sicuti sunt dii multi et do. mini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omvia, et noa in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et noa per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6). Sed cum et Deus Pater multis locis inveniatur dictus Dominus, siculi est illud, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te ( Psal. II, 7); et illud, Dixit Dominus Domino neo: Sede ad dexteram meam (Psat. CIX, 1): cum etiam Spiritus sanctus Dominus dictas inveniatur, ubi Apostolus ait, Dominus autem Spiritus est; et ne quisquam arbitraretur Filium significatum, et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, seculus contexuit, Ubi autem Spiritus Domlni, ibi tiber'a. (II Cor. III, 17); Spiritum' autem Domini Spirituln sanctum esse ncmo dubitaverit: neque hic ergo evidenter apparet, utrum aliqua ex Trinitate persona, an Deus ipse Trinitas, de quo uno neo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et itti soti servies ( Deut VI.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
