# De Trinitate 43.173-198

Augustine, De Trinitate, 43.173 to 43.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.173

Cur ergo tanquam tali humanitate indigentibus, et hospitium præbetur et victus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent, angeli ambo dicuntur 2, pluraliter invitantur, tanquam cum duobus pluraliter loquitur, donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur Scriptura et dic ii: Et factum eat postquam eduxerunt eoa foras, dixerunt: Salvans salua animam tuam; ne respexeris retro, neque stes in hac universa regione: in montem vade, rt ibi salvaberis, ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos; Rogo, domine quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam (Gen. XIX, 1-19), ete. Quid est hoc quod dixit ad eos, Rogo, domine, si jam ille discesserat qui Dominus erat, et angelos miserat? cur dicitur, Rogo, domine; et non, Rogo, domini? Aut si unum ex eis voluit appellare, cur ait Scriptura, Dixit autem Loth ad eoa: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intelligimus in plurali numero duas personas? cum autem iidcm duo tanquam unus compellantur, unius substantie unum Dominum Deum? Sed quas duas personas bic intelligimus? Patris et Filii, an Patris et Spiritus sancti, an Filii et Spiritus sancti? Hoc fortecongruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de Filio et de Spiritu sancto dicimus. Nam Patrem missum nusquam Scripturarum nobis occurrit. ) CAPUT XIII. — 23. Visio in rubo. Moyses autem quando ad populum Israel ex Ægypto educendum missus est, sic ei Dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oves in desertum f et venit in montem Dei lloreb. Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. Et vidit quia in rubo arderet ignis, rubus vero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo, et videbo visum istud, quod tam magnum vidi, quoniam non comburitur rubus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
