# De Trinitate 43.19-44

Augustine, De Trinitate, 43.19 to 43.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.19

cum sit illa non invisibilis tantum, quod et anitna est; sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas ejus commemorata est ut diceretur,. In se ipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum Scripturarum. testimoniis quasi fulcire conantes, adhibent PaulL apostoli sententiam; et quod dictum est de uno solos Deo, in quo ipsa Trinitas intelligitur, tantum de Pa-. tre, non et de Filio de Spiritu sancto dictum acci piunt, Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum (I Tim. I, 17); et illud alterum, Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest (Id. vi, 15, 16) Hæc que. admodum intelligenda sint, jam satis nos disseruist arbitror. CAPUT IX. — iS. Contra eoa qui credebant solum Patrem immortalem et invisibilem. Pacifico studio quærenda veritas. Verum illi qui ista non de Filio nec de- Spiritu sancto, sed tantum de Patre accipi volunt, dicunt visibilem Filium, non per carnem de Virgine assumptam, sed etiam antea per se ipsum. Nam ipse.. inquiunt, apparuit oculis Patrum. Quibus si dixeris, Quomodo ergo visibilis per se ipsum Filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet vobis quod tantummodo de Patre vultis intelligi, quod dictum est, Qui solus habet immortalitatem: nam si propter carnem susceptam mortalis est Filius, propter hanc sinite ut sit et visibilis: respondent, nec propter bane se mortalem Filium dicere; sed sicut ct ante visibilem, ita et ante mortalem. Nam si propter carnem Filium dicunt esse mortalem, jam non Pater sine Filio solus habeL immortalitatem; quia et Verbum ejus, per quod facta sunt omnia, habet immortalitatem.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
