Latin
43.199 to 43.215
Augustine, De Trinitate 43.199-215
Unproofread scanNot analysed yet
Cuna ergo vidit Dominus quia venit videre, clamavit eum I Dominus de rubo dicens: Ego sum Deu, patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. (Exod. III, 16). Et hic primo angelus Domini dictus est, deinde Deus. Numquid ergo angelus est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Potest ergo recte intelligi ipse Salvator, de quo dicit Apostolus: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui eat super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). Qui ergo super omnia est Deus benedictus in sæcula, non absurde etiam hic ipse intelligitur Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sed cur prius angelus Domini dictus est, cum de rubo in flamma ignis apparuit? utrum quia unus ex multis Angelis erat, sed per dispensationem personam Domini sui gerebat; an assumptum erat aliquid creature, quod ad præsens negotium visibiliter appareret, et unde voces sensibiliter ederentur, quibus præsentia Domini per subjectam creaturam corporeiseliam sensibus hominis, sicut oportebat, exhiberetur? Si enim unus ex Angelis erat, quis facile affirmare possit utrum ei Filii persona nuntianda imposita fuerit, an Spiritus sancti, an Dei Patris, an ipsius omnino Trinitatis, qui est unus et solus Deus, ut diceret, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Neque enim possumus dicere Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, Filium Dei esse, et Patrem non esse; aut Spiritum sanctuln, aut ipsam Trinitatcm, quam credimus et intelligimus unum Deum, audebit aliquis negare Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Ille enim non est illorum patrum Deus, qui non est Deus. Porro si non solum Pater Deus est, sicut omnes etiam hæretici concedunt; sed etiam Filius, quod, velint nolint, coguntur fateri, dicente Apostolo, Qui eat super omnia Deus benedictus in sæcuLa;