# De Trinitate 43.216-239

Augustine, De Trinitate, 43.216 to 43.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.216

et Spiritus sanctus, diceule ipso Apostolo, Clarificate ergo Deum in corpore vestro; cum supra diceret, Nesciiis quia corpora vestra templum in vobis eat Spiritus sancii, quem habetis a Deo (1 Cor. vi, 20, 19)? et hi tres unus Deus, sicut catholica sanitas credit: non satis clucct quam in Trinitate personam, et utrum aliquam, an ipsius Trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex cæteris Angelis crat. Si autem in usum rei præsentis assumpta creatura est, qUa! et humanis oculis appareret, et auribus insonaret, et appellaretur angelus Domini, et Dominus, et Deus; non potest hic Deus intelligi Pater, sed aut Filius, aut Spirilus sanctus. Quanquam Spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam, sed ex opere possit intelligi: die etum enim de illo est, Quæ ventura sunt annuntiabit vobis (Joan. xvi, 13); et utique Angelus graece, latine Nuntius interpretatur: de Domino autem Jesa Christo evidentissime legimus apud prophetam, quod magni consilii Angelus dictus sit (Isai. II, 6): cumetSpiritus sanctus, ct Dei Filius, sit Deus et Dominus angelorum. CAPUT XIV. — 24. De visionein columna nubis et ignia. Item in exilu filiorum Israel de Ægypto scriptum est: Deus autem prwibat illos, die quidem in columna nubis, et ostendebat illis viam; nocte autem in columna ignis: et non deficiebat columna nubis die, et columna ignis nocte ante populum (Exod. XIII, 21, 22). Quis et hic dubitet per subjectam creaturam eamdemque corpoream, non per suam substantiam, Deum oculis apparuisse mortalium? sed utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatcm unum Deum, similiter non apparet. Nee ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et majestas Domini apparuit in nube, et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Exaudivi murmur filiorum larael (Id. xvi, 10-12), etc. CAPUT X V. — 25. De visione in Sina.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
