# De Trinitate 43.254-270

Augustine, De Trinitate, 43.254 to 43.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254

VIII, 1); et ita esse mutabile Verbum Dei, per quod facla sunt omnia (Joan. I, 3), ut modo secontrahat, modo distendat (mundet Dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum): sed per subjectam, ut sæpe dixi. mus, creaturam exhibentur hæc omnia visibilia et sensibilia, ad significandum invisibilem atque inlelligibilem Deum, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum, ex qno omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 56); quamvis invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta censpiciantur, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Id. I, 20). Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus, nec in montc Sina vidco quemadmodum appareat per illa omnia quæ mortalium sensibus terribiliter ostendebantur, utrum Deus Trinitas, an Pater, an Filius, an Spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter conjectare conceditur, si una ex Trinitate persona potest intelligi, cur non Spiritum sanctum potius intelligimus, quando et tabulis lapideis Lex ipsa quae ibi data est, digito Dei scripta dicitur (Exod. xxxi, 18), quo nomine Spiritum sanctum in Evangelio, significari novimus ( Luc. xi, 20). Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agui et celebratione Paschæ, usque ad diem quo hæc fieri cœpta sunt in monte Sina; sicut post Domini passionem ab ejus resurrectione quinquaginta dies numerantur, et venit promissus a Filio Dei Spiritus sanctus. Et in ipso ejus adventu, quem in Apostolorum Actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 1-4): quod Exodo congruit, ubi scriptum est, Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendit in eum Deus in igne; et aliquanto post, Aspectus, inquit, majestatis Domini tanquam iqnis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Aut si hæc ideo facta sunt, quia nec Pater, nee Filius illic eo modo præsentari poterant sine Spiritu sancto, quo ipsam Legem scribi oportebat: Deum quidem, non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet, sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
