# De Trinitate 43.288-311

Augustine, De Trinitate, 43.288 to 43.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.288

quis audeat dicere per similes formas, quae huic quoque visibiliter apparuerant, non creaturam Deo servientem, sed hoc ipsum quod Deus est cujusquam oculis apparuisse mortalium? Et id quidem quod postea Dominus dicit ad Moysen, non poteris videre faciem meam, et vivere: non enim videbit homo faciem meam et vivet. Et ait Dominus: Ecce locus penes me eat, et stabis super petram, statim ut transiet mea majestas, et ponam te in specula petræ; et tegam manu mea super te, donec transeam, et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi (Exod. XXXIII, 11-23). CAPUT XVII. — Posteriora Dei quomodo visa. Resurrectionis Christi fides. Catholica Ecclesia sola eat iocus unde videntur posteriora Dei. Posteriora Dei ab Israelitis visa. Deum Patrem solum nunquam Patribus visum existimare temeraria opinio est. Non incongruenter ex persona Domini nostri Jesu Christi præfiguratum solet intelligi, ut posteriora ejus accipiantur caro ejus, in qua de Virgine natus est, et mortuus, et resurrexit; sive propter poslerioritatem a mortalitatis posteriora dicta sint, sive quod eam prope in fine sæculi, hoc est, posterius suscipere dignatus est: facies autem ejus illa Dci forma, in qua non rapinam arbitratus est esse:,qualis Deo Patri (Philipp. II, 6), quam nemo utique potest videre et vivcre; sive quia post hanc vitam, in qua peregrinamur a Domino (II Cor. v, 6), et ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 45), videbimus facie ad faciem, sicut dicit Apostolus (I Cor. XIII, 12) (de hac enim vita in Psalmis dicitur, Verumtamen universa vanitas omnia homo vivens [Psal. XXXVIII, 6]; et iterum, Quoniam I non justificabitur coram te omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. ln qua vita etiam, secundum Joannem, nondum apparuit quid erimus. Scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
