# De Trinitate 43.312-327

Augustine, De Trinitate, 43.312 to 43.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.312

quoniam videbimus eum sicuti eat [I Joan. III, 2 ]: quod ulique post hanc citam intelligi voluit, cum mortis debitum solverimus, et resurrectionis promissum receperimns); sive quod etiam nunc in quantum Dei Sapientiam per quam facta sunt omnia, spiritualiter intelligimus, in tantum carnalibus affectibus morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos quoque ipsi huic mundo moriamur, et dicamus quod ait Apostolus, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). De hac enim morte item dixit, Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis (Coloss. II, 20)? Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est, ipsam manifestationem Sapientiæ Dei videre et vivere. Ipsa est enim species, cui contemplandæ suspirat omnis qui affectat Deum diligere ex toto corde, et ex lota anima, et ex tota mente: ad quam contemplandam ctiam proximum quantum potest ædificat, qui diligit et proximum sicut se ipsum: in quibus duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset, pcopter dilectionem Dei qua præcipue flagrabat, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut aim inveniens gratiam ante te; continuo propter dilectionem etiam proximi subjecit atque ait, Et ut sciam quia populus tuus est gens hæc. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem dcsiderio sui, tanto ardentiorem quanto mundiorern, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia resurgentem: tanto autem ad spiritualia resurgentem, quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a Domino, et per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7), posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes, quod significat petra; et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet Ecclesia, de qua dictum est, Et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
