# De Trinitate 43.351-370

Augustine, De Trinitate, 43.351 to 43.370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.351

Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI, 1, 2)? Sed videlicet intelligitur locus penes enin in quo statur super petram, ipsa Ecclesia catholica, ubi salubriter videt Pascha Domini, id est transitum Domini, et posteriora ejus, iri est, corpus ejus, qui credit in resurrectionem ejus. Et stabis, inquit, super petram, statim ut transiet mea majestas. Revera enim statim ut transiit majestas Domini in clarificatione Domini qua resurgens ascendit ad Patrem, solidati sumus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est, ut cum fiducia praedicaret, quem, priusquam esset solidatus, ter timore negaverat (Matth. XXVI, 70-74), jam quidem prædestinatione positus in specula petrae, sed adhuc manu Domini sihi superposita ne videret. Posteriora enim ejus visurus erat, et nondum ille transierat, utique a morte ad vitam, nondum resurrectione clarificatus erat. 3t. Nam et quod sequitur in Exodo, et dicit, Tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea: multi Israelitæ quorum tunc figura erat Moyses, post resurrectionem Domini crediderunt in eum, tanquam jam videntes posteriora ejus, remota manu ejus ab oculis suis. Unde et Isaiæ talem prophetiam evangelista commemorat: Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, et oculos eorum grava (Isai. vi, 10; Matth. XIII, 15). Denique in Psalmo non absurde intelligitur ex eorum persona dici, Quoniam die ac nocte gravata eat super me manus tua. Die fortasse, cum manifesta miracula faccret, nec ab eis agnosceretur; nocte autem, cum in passione mcreretur, quando certius putaverunt, sicut quemlibet hominem, peremptum et exstincluln. Sed quoniam cum transisset ut ejus posteriora viderentur, predicante sibi apostolo Petro, quia oportebat Christuni pati et resurgere, compuncti sunt dolore pænitentiæ (Act. II, 37, 41), ut fieret in baptizatis quod in capite ejus psalmi dicitur, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: propterea cum dictum esset, Gravata est super me manus tua, tanquam Domino transeunte, lit jam removeret manum, et viderentur posteriora rjus, sequitur vox dolentis et confitentis, et ex fide resurrectionis Domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit, in cerumna mea, cum infigeretur mihi spina.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
