# De Trinitate 43.371-376

Augustine, De Trinitate, 43.371 to 43.376. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.371

Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam noM operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. xxxi, 1-5). Neque enim tanto carnis nubilo debemus involvi, ut putemus faciem quidem Domini esse invisibilem, dorsum vero visibile: quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter apparuit; in forma autem Dei absit ut tale aliquid cogitelnr: ahsil ut Verbum Dei et Sapientia Dei ex una parte habeat faciem, et ex alia dorsum, sicut corpus. humanum, aut omnino ulla specie vel motione sive loco sive tempore commutctur.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
