Latin
43.79 to 43.90
Augustine, De Trinitate 43.79-90
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo Deus Pater locutus est ad primum hominem, et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam, et ab ejus facie se in medio ligni paradist peccator absconderat: cur jain non ipse intelligatur apparuisse Abrahæ et Moysi, et quibus voluit et quemadmodum voluit, pcr subjectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte Scriptura transiret, et cum Patrem dixisse narrasset, Fiat lux, et cætera quae per Verbum fecisse commemoratur, jam Filium indicaret' loqui ad primum hominem, non aperte hoc explicans, sed els qui possent intelligendum intimans. Qui ergo habet vires, quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare, ut ei liquido appareat vel posse etiam Patrem, vel non posse nisi Filium, et Spiritum sanctum, per creaturam visibilem huinanis oculis apparere, pergat in hæc scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda: res tamen, quantum ad hoc Scripturæ testimonium attinet, ubi Deus cum homine locutus est, quantum existimo occulla est: quia eliam utrum soleret Adam corporeis oculis Deum videre, non evidenter apparet; cum præsertim magna sit quaestio, cujusmodi oculi eis aperti fuerint, quando vetitum cibum gustaverunt (Id. III, 7): hi enim, antequam gustassent, clausi erant. Illud tamen I non temere dixerim, si paradi. sum corporalem quemdam locum illa Scriptura insi. nuat, deambulare ibi Deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo, nee aliquam formam videret, dici potest: nec quia scriptum est, Abscondit se Adam a facie Dei; conlinuo sequitur ut soleret faciem ejus vi. dere. Quid si enim non quidem videre ipse poterat, sed videri ipse metuebat ab eo cujus vocem audierat, et deambulantis præsentiam senserat?