Latin
46.1 to 46.19
Augustine, De Trinitate 46.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Qui omnes non advertunt, mentem nosse se etiam cum quaerit se, sicut jam ostendimus. Nullo modo autem recte dicitur sciri aliqua res, dum ejus ignoratur substantia. Quapropter, cum se mens novit, substantiam suam novit; et cum de se certa est, de substantia sua certa est. Certa est autem de se, sicut convincunt ca quæ supra dicta sunt. Nee oninino certa est, utrum aer, an ignis sit, an aliquod corpus, vel aliquid corporis. Non est igitur aliquid corum: totumque illud quod se jubetur ut noverit, ad hoc pertinet ut certa sit non se esse aliquid eorum de quibus incerta est, idque solum esse se certa sit, quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem aut acrem, et quidquid aliud corporis cogitat. Neque ullo modo fieri posset ut ita cogitaret id quod ipsa est, qucmadmodum cogitat, id quod ipsa non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat hæc omnia, sive ignem, sive aerem, sivc illud vel illud corpus, partemve illam, seu compaginem temperationemque corporis; nec utique ista omnia, sed aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum esset, aliter id quam caetera cogitaret, non scilicet per imaginale figmentum, sicut cogitantur absentia, quae sensu. corporis tacta sunt, sive omnino ipsa, sive ejusdem generis aliqua; sed quadam interiore, non simulata, sed vera præsentia (non enim quidquam illi est se ipsa praesentius ):sicut cogitat vivere se, ct meminisse, et intelligere, ct velle se. Novit enim hæc in se, nee imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit, sicut corporalia quæque tanguntur. Ex quontm cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est. CAPUT XI. —17. In memoria, intelligentia, et noluntate observatur ingenium, doctrina et usus.