# De Trinitate 46.20-38

Augustine, De Trinitate, 46.20 to 46.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/46.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/46.20

Memoria, intelligentia el voluntas unum sunt essentialiter, et tria relative. Remotis igitur paulisper cæteris, quorum mens de se ipsa certa est, tria hæc potissimum const derata tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem. In his enim tribus inspici solent etiam ingenia parvulorum cujusmodi praeferant indolem. Quanto quippe tenacius et facilius puer meminit, quantoque acutius intelligit1, et studet ardentius, tanto est laudabilioris ingenii. Cum vero de cujusque doctrina quæritur, non quanta firmitate ac facilitate meminerit, vel quanto acumine inlelligal; sed quid meminerit, et quid intelligat quæritur. Et quia non tantum quam doctus sit, consideratur laudabilis animus, sed etiam quam bonus: non tantum quid meminerit et quid intelligat, veram etiam quid velit attenditur; non quanta flagrantia velit, sed quid velit prius, deinde quantum velit. Tunc enim laudandus est animus vehementer amans, cum id quod amat vehementer amandum est. Cum ergo dicuntur hæc tria. ingenium, doctrina, usus, primum horum consideratur in illis tribus, quid possit quisque memoria, intelligentia, et voluntate2. Secundum eorum consideratur, quid haheat quisque in mcmoria, ct intelligentia, quo studiosa voluntate pervenerit. Jam vero usus tertius in voluntate est, pertractante illa quae in memoria et intelligentia continentur, sive ad aliquid ea referat, sive eorum fine delectata conquiescat. Uti enim, est assumere aliquid in facultatem voluntatis: frui est autem, uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei. Proindc omnis qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid in facultatem volunlalis, cum line delectationis: non autem ominis qui utitur, fruitur; si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter illud ipsum, sed propter aliud appetivit. Hæc igitur tria, memoria, intelligentia, volunlas, quoniam non sunt tres vitæ, sed una vita; nee tres mentes, sed una mens: consequenter utiquc nee tres substantiæ sunt, sed una substantia.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
