Latin
5.1 to 5.15
Augustine, De Trinitate 5.1-3-15
Unproofread scanNot analysed yet
In quo ra'ione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorom, sed nec ambes simul aliquid majus essequam si tritum sanctum, nec quostit et duos simul in cadem niniale maius esse aliquid quan unum, nec omnes simul tres majus ali quid esse quam ngulos. Deinde agit ut el ey veritatis intellecLione, ct ex notitia summi huni, et ex insito amore justitiæ, t ro; lcr quam diligitur animus jusltis ab animo eliam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei: maxime vero admonet ut Dei cognitio quæratur \er charitatem, quæ ia Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitalis vestigium quoddam inesse observat. PRODEMIUM. —I. Epilogus superius dictonrum. Reguta in difficitioribus fidei quæstionibus servanda. Dixi mus:libi, ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas personas pertinentia, quæ relative dicuntur ad invicem, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum Spiritus sanctus: non enim Pater Trinitas, aut Filius Trinitas, ant Trinitas Donum. Quod vero ad se dicuntur singuli, non dici pluraliter tres, sed unum ipsa u Trinitatem1: sicut Deas Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et bonus Pater, bonus Filius, honus Spiritus sanctus; et omnipotens Pater-, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres dii, aut tres boni, aut tres omnipotentes; sed unus Deus, bonus, omnipotens ipsa Trinitas; et quidquid aliud non ad invicem relative, sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse, quod magnum csse, quod bonum esse, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquæque ibi persona, vei ipsa Trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas, vel tres substantias, non ut aliqua intelligatur diversitas essentiæ, sed ut vel uno aliquo vocabulo responderi possit, cum dicitur quid tres, vel quid tria;