Latin
5.1 to 5.15
Augustine, De Trinitate 5.1-5-15
Unproofread scanNot analysed yet
In quo trinitatem aliam in hominis mento inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere In memoria, intelligentia et voluntate. CAPUT PRIMUM. —i. Amorem studentis animi, id est scire cupientis, non esse amorem ejus rei quam nescit. Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum, quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter mtuendum est cujusmodi sit amor studentium, id est, non jam scientium, sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in his quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium, solent existere amores ex auditu, dum cujusque pulchritudinis fama ad videndum ac fruendum animus accenditur, quia generaliter novit corporum pulchritudines, ex eo quod plurimas vidil, et inest intrinsecus unde approbetur, cui Corinsecus inhiatur. Quod cum fit, non rei penitus iDeognilx amor excitatur, cujus genus ita notum est. Cum autem virum bonum amamus, cujus faciem non vidimus, ex notitia virtutum amamus, quas novimus in ipsa veritate. Ad doctrinas autem cognoscendas, pIerumque nos laudantium atque prædicantium accendit auctoritas: et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinæ haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim scicndæ, verbi gratia, rhetoricae ullam curam et operam impenderet, nisi ante sciret cam dicendi esse scicntiam? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines au* ditos expertosve miramur, et ex hoc inardescimus fatultatem comparare discendo, qua ad eos pervenire possimus. Tanquam si litteras nescienti dicatur quamdam esse doctrinam, qua quisque valeat, quamvis longe absenti, verba mittere manu facta in silentio, quae rursus ille cui mittuntur, non auribus, sed oculis colligat, idque fieri videat; nonne, dum concupiscit nosse quo id possit, omni studio circa illum finem movetur, quem jam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium: nam quod quisque prorsus ignorat, amare nullo pacto potest.