# De Trinitate 5.1-8-19

Augustine, De Trinitate, 5.1 to 5.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-8

Principio, quid in sioguUsquatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demur.. pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nohis beata vita promittitur, inquiratur, Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis iaaquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentM nostra; verMdivini generaUonent, nonnisi difficulter, propter eam quæ inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quæ a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demoustrat. CAPUT PRIMUM. — i. Supra mentem Deus, Volentes in rebus quae iactae sunt ad cognoscendum eum a quo faciae sunt, exercere lectorem, jam pervenimus ad ejus imaginem, qnod est homo, in eo quo caeteris animalibus antecellit, id est ratione vel intelligentia, et quidqnid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest, quod pertineat ad eam rem quæ mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguæ latina,, id quod excellit in homine, et non est in pecore, ab anima quae inest et pecori, suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam, si quærimus aliquid, et. verum quærimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quæ utrum sit Trinitas, non solum credenHbus, divinæ Scripturæ anctoritate; verum eliam intelligentibus, aliqua, si possumus, ratione jam demonstrare debemus. Cur autem, Si possumus dixerim, res ipsa cum quæri disputando caeperit, metius indicabit. CAPUT II. — i. Deus incomprehensibilis semper quærendus. Trinitatis vestigia non frustra quæsita in creatura. Deus quippe ipse quem quaerimus adjuvabit, lit spero, ne sit infructuosus labor noster, et intelligamus quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Lætetur cor quærentium Dominum: quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper (Psal.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
