# De Trinitate 5.1-16

Augustine, De Trinitate, 5.1 to 5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1

Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo miuorem esse miitente qui- missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia æqualem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem,et ubique præsentem, iu missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari. PROŒMIUM.— i. Cum homines Deum quærunt, et ad intelligentiam Trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt; experti difficultates laboriosas, sive in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem, sive in ipsa multiplici et multimoda locutione Litterarum sacrarum, ubi mihi non videtur nisi atteri animam 1, ut Christi gratia glorificala dulcescat 1: cnm ad aliquid cerinm discussa omni ambiguitate pervenerint, facillime debent ignoscere errantibus in tanti pervestigatione secreti. Sed duo sunt qu;c in crrore hominum difficillime tolerantur; præsumptio, priusquam veritas patcat; et, cum jam patuerit, præsumptæ defensio falsitatis. A quibus duobus vitiis nimis inimicis inventioni veritatis, et tractationi divinorum sanctorumque Librorum, si me, ut precor et spero, Deus defenderit atque munierit scuto bonae voluntatis suae (Ptal. v, 13) et gratia misericordiae su.e, non cro segnis ad inquirendam substantiam Dei, sive per Scripturam ejus, sive per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda, ut ipse quæratur, ipse ditigatur3, qui et illam inspiravit, et istam crcavit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam, in qua magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis. Gratanter enim suscipit oculum 4columbinum pulcherrima et modestissima charitas; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas: magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante, sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est, aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est: amicus autem si errat, docendus;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
