# De Trinitate 5.100-2-119

Augustine, De Trinitate, 5.100 to 5.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100-2

de Deo doceat. Jam ergo in ipsis rebus alternis, incorporalibus et incommutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata, quæ nonnisi aeterna est, vita promittitur, Trinitatem quæ Deus est inquiramus. Neque enim divinorum Librorum tantummodo auctoritas esse Deum prædicat, sed omnis quæ nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, universa ipsa rerum natura proclamat, habere se præstantissi!num Conditorem, qui nobis mentem rationL'mque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, injustis justa, speciosa dcformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corpora Ii bus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione præ.. ponimus, oportet ut eum et summe vivere, et cuncta sentire atque intelligere; et mori, corrumpi, mutarique non passe; nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum. beatissimum fateamur. CAPUT V. — 7. Quam difficile demonstrare ratione naturali Trinitatem. Sed hæc omnia quæ dixi, et quæ.. cumque alia simili more locutionis humanæ digne do Deo dici videntur, et universae Trinitati quæ est unus Deus, et personis singulis in eadem Trinitatc conveniunt. Quis enim vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; audeat dicere, aut non viventem, aut nihil sentientem vel intelligentem, aut in ea natura qua inter se prædicatLur æquales, quemquam esse eorum mortalem sive corruptibilem, sive mutabilem, sive corporeum; aut quisquam ibi neget a!iqucm potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo hæc atque hujusmodi omnia, et ipsa Trinitas, et in ea singuli dici possunt; ubi aut quomodo Trinitas apparebit? Rcdigantus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita enim dicitur in Deo, ipsa est essentia ejus atque natura.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
