# De Trinitate 5.100-111

Augustine, De Trinitate, 5.100 to 5.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100

sequitur ut hujus fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine æquales sunt, quando cst illius fortitudo prudentior. Atque ita de cæteris virtutibus invenies, si omnes cadem consideratione percurras. Non enim de viribus corporis agitur, sed de animi fortitudine. Quanto ergo magis in illa incommutabili æternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanas, haec ita se habent? Ilumano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse, aut prudentem, aul justum, aut temperantem: potest enim esse animus, lot nullam istarum habere virtutem. Deo autem hoc est esse quod est fortem esse, aut justum esse, aut sapientem esse, et si quid de illa simplici multiplicitate, vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia ejus significetur. Quamobrem, sive ita dicatur Deus de Deo, ut et singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unu, Deus sit. Ita enim sibi cohærent, quemadmodum et in distantihus I diversisque substantiis fieri Apostolus testis est. Nam et solus Dominus spiritus est, et solus liominis spiritus utique spiritus est, tamen si hæreat Domino unus spiritus est: quanto magis ibi, ubi est omnino inseparabilis atque æterna connexio, ne absurde dici videatur quasi filius amborum, cum dicitur Filius Dci, si id quod dicitur Deus, non nisi de ambobus dicitur simul: sive quidquid de Deo dicitur quod substantiam ejus indicet, non nisi de ambobus simul, iun, de ipsa simul Trinitate dicitur? Sive ergo hoc, sive illud sit, quod diligentius discutiendum est, nunc unde:'gitur satis est videre, nullo modo Filium aequalem esse Putri, si in aliquo scilicet quod pertineat ad significandam ejus substantiam in.equalis invenitur, sicut jam ostendimus. Apostolus autem dixit æqualem. In omnibus crgo rrqualis cst Patri Filius, ct cst unius ejusdemque substantiæ.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
