# De Trinitate 5.101-118

Augustine, De Trinitate, 5.101 to 5.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.101

perhibebit de me (Joan. xv, 26)? Procedendo itaque a Patre, dicitur non loqui a semetipso: et sicut non ex eo fit ut minor sit Filius quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (non enim boc ex forma servi dixit, sed ex forma Dci, sicut jam ostendimus: hxc autem verba non indicant quod minor sit, sed quod de Patre sil); ita non hinc efficitur ut minor sit Spiritus sanctus, quia dictum est de illo, Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur: secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit. Cunt vero et Filius de Patre sit, et Spiritus sanctus a Patre procedat, cur non ambo Filii dicantur, nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic autcm Spiritus sanctus nee filius nec genitus, quia si genitus utique Filius, alio loco, si Deus donaverit, et quantum donaverit, disseremus fra, lib. iS, cap. 25). CAPUT IV. — 6. Glorificatio Filii a Patre, non arguit inæqualitatem. Verumtamen hic evigilent, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt, quasi ad demonstrandum Patrem Filio majorem, quia dixit Filius, Pater, clarifica me. Ecce et Spiritus sanemus clarificat eum: numquidnam ct ipse major est illo? Porro autem si propterea Spiritus sanctus ciarifieat Filium quia de Filii accipiet, et ideo de ejus accipiet quia omnia quæ habet Pater ipsius sunt; manifestum est quia cum Spiritus sanctus glorificat Filium, Patcr glorificat Filium. Unde cognoscitur quod omnia quæ habet Pater non tantum Filii, sed etiain Spiritus sancti sunt, quia potens est Spiritus sanctus glorificare Filium, quem glorificat Pater. Quod si ille qai glorificat, eo quem glorificat major est; sinant ut aequales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et Filius glorificet Patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram (Joan.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
